Ovidius, Amores, 1, I
| 1 | Arma gravi numero violentaque bella parabam |
| 2 | edere, materia conveniente modis. |
| 3 | par erat inferior versus - risisse Cupido |
| 4 | dicitur atque unum surripuisse pedem. |
| 5 | 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? |
| 6 | Pieridum vates, non tua turba sumus. |
| 7 | quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae, |
| 8 | ventilet accensas flava Minerva faces? |
| 9 | quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, |
| 10 | lege pharetratae Virginis arva coli? |
| 11 | crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum |
| 12 | instruat, Aoniam Marte movente lyram? |
| 13 | sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; |
| 14 | cur opus adfectas, ambitiose, novum? |
| 15 | an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? |
| 16 | vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est? |
| 17 | cum bene surrexit versu nova pagina primo, |
| 18 | attenuat nervos proximus ille meos; |
| 19 | nec mihi materia est numeris levioribus apta, |
| 20 | aut puer aut longas compta puella comas.' |
| 21 | Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta |
| 22 | legit in exitium spicula facta meum, |
| 23 | lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, |
| 24 | 'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!' |
| 25 | Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. |
| 26 | uror, et in vacuo pectore regnat Amor. |
| 27 | Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: |
| 28 | ferrea cum vestris bella valete modis! |
| 29 | cingere litorea flaventia tempora myrto, |
| 30 | Musa, per undenos emodulanda pedes! |