monumenta.ch > Orosius > Caput 30
Orosius, Historiae, Liber 7, 29 <<<     >>> 31

Orosius, Historiae, 7, Caput 30

1 Anno ab urbe condita MCXVI Iulianus dudum Caesar, post autem tricesimus sextus ab Augusto rerum potitus anno uno et mensibus octo imperii summam solus obtinuit. 2 Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus, ut negaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis provocare quam tormentis cogere studuit. 3 aperto tamen praecepit edicto, ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. sed tamen, sicut a maioribus nostris compertum habemus, omnes ubique propemodum praecepti condiciones amplexati officium quam fidem deserere maluerunt. 4 Iulianus autem bellum adversum Parthos parans cum Romanas vires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem dis suis vovit, palam persecuturus ecclesias, si victoriam potuisset adipisci. 5 nam et amphitheatrum Hierosolymis extrui iussit, in quo reversus a Parthis episcopos monachos omnesque eius loci sanctos bestiis etiam arte saevioribus obiceret spectaretque laniandos. 6 itaque postquam a Ctesiphonte castra movit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis et ardore solis atque insuper labore harenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius dum per vasta deserti incautius evagatur, ab obvio quodam hostium equite conto ictus interiit. sic misericors Deus impia consilia impii morte dissolvit.
Orosius HOME

bav829.207 bke1009.138r bmv545.242 bnf4871.184 bnf4872.165 bnf4874.121 bnf9665.195 csg547.72 csg621.312 med6535.187 tbl24144.7r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik