monumenta.ch > Orosius > Caput 26
Orosius, Historiae, Liber 7, 25 <<< >>> 27
Orosius, Historiae, 7, Caput 26
1 Anno ab urbe condita MLXI Constantinus tricensimus quartus gubernacula imperii a Constantio patre suscepit, quae uno et triginta annis felicissime tenuit. 2 Occuritur mihi subito et tripudiis quibusdam insultatur: Eia, inquiunt, tandem in foveas nostras, diu expectate, venisti. hic te decursurum opperiebamur, hic delapsum opprimimus, hic confusum tenemus. sustinuimus te hactenus, artificiose quodammodo et callide fortuitas temporum mutationes Christianorum ultionibus coaptantem. 3 et interdum quidem verisimilium specie permoti, utpote homines ignari divinorum secretorum, timore palluimus, sed nunc evacuavit Maximianus noster omnem scaenam fabulae tuae nostraeque religionis antiquitatem columna inexpugnabilis fulsit. 4 per annos decem eversae sunt ecclesiae vestrae ut etiam tu fateris; dilacerati cruciatibus, exinaniti mortibus toto orbe Christiani. tenemus evidens testimonium tuum, nullam superiorem persecutionem adeo vel gravem vel diuturnam fuisse. 5 et tamen ecce inter tranquillissima temporum bona ipsorum quoque imperatorum, qui ista fecerunt, inusitata felicitas: nulla domi fames, nulla pestilentia, nullum foris bellum nisi voluntarium, quo exerceri vires non periclitari queant; 6 res praeterea humano generi hucusque incognita: multorum simul regum patiens consortium et magna concordia potestasque communis, alias numquam, nunc in commune prospiciens. 7 deinde etiam, quod absque ulla hactenus mortalium notitia est, imperatores illi maximi quippe et persecutores, honore deposito et adsumpta quiete, privati, quod beatissimum homines et summum bonum vitae bonae iudicant, et hoc tunc velut praemii loco auctores persecutionis adepti sunt, quando accensa persecutio medio sui tempore toto orbe saeviebat. 8 an etiam hanc beatitudinem illis temporibus poenaliter accidisse adseris et nos hinc quoque terrere moliris?9 Quibus humiliter responderim, me plurima cura pietatis accinctum commonere de veris, non terrere de falsis. decem persecutiones a Nerone usque ad Maximianum Ecclesia Christi passa est: novem, ut ego dixi, ultiones, ut ipsi non negant, calamitates e vestigiis consecutae sunt. nec in verbo premo, utrum debitae ultiones an fortuitae permutationes fuisse videantur, quae tamen meo suoque testimonio clades fuerunt. 10 in decima haesitatum putant miseri et caeci, non videntes tanto eam ipsis fuisse graviorem quanto minus intellecta est. impius enim flagellatur et non sentit. [et] quod cum expositum fuerit, inviti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur, quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione ista sunt vulnera, quibus etiam nunc isti dolent et in tantum dolent, ut etiam clament nosque ad reclamandum lacessant: sollicitos fieri, qualiter conticescant.
Orosius HOME
bav829.199 bke1009.134r bmv545.240 bnf4871.177 bnf4872.159 bnf4874.116 bnf9665.189 csg547.72 csg621.303 med6535.184 tbl24144.7r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik