monumenta.ch > Orosius > Caput 21
Orosius, Historiae, Liber 7, 20 <<<     >>> 22

Orosius, Historiae, 7, Caput 21

1 Anno ab urbe condita millesimo quarto Decius, civilis belli incentor et repressor, occisis Philippis vicensimus quintus ab Augusto invasit imperium tenuitque annis tribus. 2 idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit. 3 idemque filium suum Caesarem legit: cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est.4 Anno ab urbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus vicensimus sextus ab Augusto regnum adeptus vix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. 5 exeritur ultio violati nominis Christiani et usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vacuata sit. 6 hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum novis rebus studentem bellum civile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis extinctus est.
Orosius HOME

bav829.193 bke1009.131r bmv545.234 bnf4871.172 bnf4872.155 bnf4874.114 bnf9665.184 csg547.72 csg621.296 med6535.181 tbl24144.7r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik