monumenta.ch > Orosius > Caput 20
Orosius, Historiae, Liber 7, 19 <<< >>> 21
Orosius, Historiae, 7, Caput 20
1 Anno ab urbe condita DCCCCLXLVII Philippus vicensimus quartus ab Augusto imperator creatus Philippum filium suum consortem regni fecit mansitque in eo annis septem. 2 hic primus imperatorum omnium Christianus fuit ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus impletus est. ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. 3 nec dubium est, quin Philippus huius tantae devotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit. 4 ambo tamen quamvis diversis locis tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.
Orosius HOME
bav829.190 bke1009.131r bmv545.233 bnf4871.172 bnf4872.155 bnf4874.114 bnf9665.184 csg547.72 csg621.296 med6535.181 tbl24144.7r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik