monumenta.ch > Orosius > Caput 18
Orosius, Historiae, Liber 7, 17 <<<     >>> 19

Orosius, Historiae, 7, Caput 18

1 Anno ab urbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octavus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem. 2 vixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam novercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumventus occisus est. 3 Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno invasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est. 4 Anno ab urbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelius Antoninus vicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor. 5 hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est. 6 Anno ab urbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander vicensimus primus ab Augusto senatus ac militum voluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit; 7 cuius mater Mamea Christiana Origenem presbyterum audire curavit: nam statim expeditione in Persas facta Xerxen regem eorum maximo bello victor oppressit. 8 Ulpiano usus adsessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit; sed militari tumultu apud Mogontiacum interfectus est.
Orosius HOME

bav829.189 bke1009.130v bmv545.232 bnf4871.171 bnf4872.154 bnf4874.114 bnf9665.183 csg547.72 csg621.294 med6535.181 tbl24144.7r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik