monumenta.ch > Orosius > Caput 14
Orosius, Historiae, Liber 5, 13 <<< >>> 15
Orosius, Historiae, 5, Caput 14
1 Anno ab urbe condita DCXXVIII Fabius consul Bituito regi Arvernorum Galliae civitatis bellum maximo instructu conparanti adeo cum parvo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret. 2 qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parum esse intellegeret, alium conpactis lintribus catenisque conexum superstratis confixisque tabulis instruxit. 3 conserta pugna et diu graviter agitata, victi Galli conversique in fugam, dum quisque sibi timet, coacervatis inconsulte agminibus et praepropero transitu pontis vincula ruperunt ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. 4 centum octoginta milia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta milia vel caesa vel mersa sunt. 5 Q. Marcius consul Gallorum gentem sub radice Alpium sitam bello adgressus est. qui cum se Romanis copiis circumsaeptos viderent belloque inpares fore intellegerent, occisis coniugibus ac liberis in flammas sese proiecerunt. 6 qui vero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo sese consumpserunt, nullusque omnino vel parvulus superfuit, qui servitutis condicionem vitae amore toleraret.
Orosius HOME
bav829.105 bke1009.82v bmv545.130 bnf4871.109 bnf4872.99 bnf4874.72 bnf9665.111 csg547.51 csg621.195 med6535.146 tbl24144.8v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik