monumenta.ch > Orosius > Caput 13
Orosius, Historiae, Liber 5, 12 <<< >>> 14
Orosius, Historiae, 5, Caput 13
1 Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello pervagatus edomuit et piraticam infestationem, quae ab isdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede conpressit. 2 Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: XX milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt. 3 Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Cadinam urbem finesque eius oppressit ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegravata conruerent: cuius levandae cladis causa senatus decem annorum vectigalia Catinensibus remisit.
Orosius HOME
bav829.105 bke1009.82v bmv545.129 bnf4871.108 bnf4872.98 bnf4874.72 bnf9665.111 csg547.51 csg621.195 med6535.146
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik