monumenta.ch > Orosius > Caput 9
Orosius, Historiae, Liber 3, 8 <<< >>> 10
Orosius, Historiae, 3, Caput 9
1 Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. 2 Manlius enim Torquatus filium suum, iuvenem, victorem, interfectoremque Maecii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue provocantis atque insultantis hostis, occidit. 3 alius vero consul cum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi videret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. 4 Manlius quamvis victor occursum tamen nobilium iuvenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit. 5 Anno autem post hunc subsequente Minucia virgo Vestalis ob admissum incestum damnata est vivaque obruta in campo, qui nunc sceleratus vocatur.
Orosius HOME
bav829.76 bke1009.47r bmv545.61 bnf4871.53 bnf4872.50 bnf4874.37 bnf9665.51 bsb65382.160 csg547.28 csg621.107 med6535.116
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik