monumenta.ch > Orosius > Caput 2
Orosius, Historiae, Liber 2, 1 <<< >>> 3
Orosius, Historiae, 2, Caput 2
1 Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instauravit caputque regni Assyriis ut esset instituit. 2 regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen vocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit. 3 ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, avus autem Rheae Silviae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. 4 ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei iudiciis disposita, non aut humanis viribus aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur. 5 deinde a primo anno imperii Nini usque quo Babylon a Samiramide instaurari coepta est, interveniunt anni LXIIII, et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem urbis factam a Romulo intersunt aeque anni LXIIII. ita regnante Proca futurae Romae sementis iacta est, etsi nondum germen apparet. eodem anno regni ipsius Procae Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit. 6 discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babylonam sibi adversum Medos vindicaverunt. 7 ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius vocare maluerunt. 8 unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamvis Chaldaeorum viribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine regum non habentur inlustrium. 9 Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est. 10 siquidem sub una eademque convenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec vero pubescens tunc se agnovit heredem; tunc orientis occidit et ortum est occidentis imperium. 11 Et ne diutius verbis morer, committo me dentibus insanientium, sed veritatis praesidio liberandum.
Orosius HOME
bav829.40 bke1009.31v bmv545.33 bnf4871.29 bnf4872.28 bnf4874.21 bnf9665.25 bsb65382.76 csg547.18 csg621.69 med6535.103
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik