monumenta.ch > Orosius > Caput 13
Orosius, Historiae, Liber 1, 12 <<<     >>> 14

Orosius, Historiae, 1, Caput 13

1 Anno ante urbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses atque Athenienses certamen fuit, ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem victoriam Cretenses exercuerunt; 2 qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini an humanae bestiae aptius dicam nescio, devorandos crudeliter addicebant atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant. 3 isdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certavere conflictibus. 4 sed Thessalos Palefatus in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse Centauros eo, quod discurrentes in bello equites veluti unum corpus equorum et hominum viderentur.
Orosius HOME

bav829.31 bav1357.279 bke1009.27v bmv545.26 bnf4871.24 bnf4872.23 bnf4874.17 bnf9665.19 bsb65382.57 cpl1568.312 csg547.16 csg621.59 med6535.100

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik