monumenta.ch > Orosius > Caput 7
Orosius, Historiae, Liber 1, 6 <<< >>> 8
Orosius, Historiae, 1, Caput 7
1 Ante annos urbis conditae MLXX Telchises et Caryatii pervicax proelium adversus Foroneum, regem Argiuorum, et Parrhasios ancipiti spe sine fructu victoriae gesserunt. 2 idemque Telchises post paululum bello victi, patria profugi ignarique rerum, credentes quia se penitus a congressu totius humanae habitationis abstraherent, Rhodum insulam quae Offiussa antea vocabatur quasi tuta possessione ceperunt. 3 Ante annos urbis conditae MXL in Achaia saevum diluvium vastatione plurima totius paene provinciae fuit. quod quia Ogygii, qui tunc Eleusinae conditor et rex erat, temporibus effusum est, nomen loco ac tempori dedit.
Orosius HOME
bav829.24 bav1357.279 bke1009.24v bmv545.20 bnf4871.19 bnf4872.19 bnf4874.14 bnf9665.14 bsb65382.42 cpl1568.312 csg547.14 csg621.52 med6535.98
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik