monumenta.ch > Orosius > 48.
Orosius, De arbitrii libertate, 47. <<<    

Orosius, De arbitrii libertate, 48.

1 Itaque quod solum et in quo solo liberum arbitrium preficit: praebeat se unusquisque nostrum Deo terram voluntariam: Dei autem agricultura sumus: Dei aedificatio sumus (I Cor. III, 9).2 Mittat in agrum suum semen verbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est verus agricola.3 Quod solum tamen in nobis potest voluntaria devotio, ad continendam in se radicem seminis et nutriendos uberes partus fideliter subministret, semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet.4 Haec sit eius in opere Dei cooperatio, cum spe non dubia et charitate sincera.5 Ait enim Dominus Iesus: Ego sum vitis, vos estis palmites (Ioan. XV, 5): quodcumque habet, de vite habet.6 Non enim, inquit Apostolus, tu radicem portas, sed radix te (Rom. XI, 18).7 Quid se ergo extollit in fructibus, qui videntur in eo, cum totum pertineat ad vitem, non solum ut possit, verum etiam ut sit? Alioquin excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10).8 Non enim palmes, sed vitis potest: et quod vitis potest, palmes ostendit.9 Sufficit ergo unicuique ut habeat.10 At vero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat, et patienter expetat: ne dum non habet, et habere se credit, idipsum quod habet auferatur ab eo.11 Primum hominem peccantem de paradiso eiecit Deus, deinde in cruce credentem primum in paradisum Christus induxit.12 Merito ergo quamdiu in paradiso non sum, et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo.13 Si autem in paradisum gratia Dei traductus fuero: ibi perfectione mea, et morte superata, peccatoque deleto, aeternam in conspectu Dei potentiae eius gloriam praedicabo.14 Haec ergo ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui.15 Non mihi succenseant, qui laeserunt, si in aliquo per comparationes nominum titulantur.16 De quaestionibus vero aequanimiter ferant, magisque, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod verum est.17 Ego, teste Iesu Christo, odisse me fateor haeresim, non haereticum: sed, sicut iustum est, interim propter haeresim, haereticum vito: quia et prohibui, et corripui.18 Detestetur et damnet, ore pariter ac manu, et cunctis fraternitatis vinculo haerebit: quia scriptum est: Invicem onera vestra portate: et sic adimplebitis legem Christi (Matth. XIII, 12).
Orosius HOME

bnf17349.208

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik