monumenta.ch > Orosius > 47.
Orosius, De arbitrii libertate, 46. <<<     >>> 48.

Orosius, De arbitrii libertate, 47.

1 Vitae fructus est sanctitas: sanctitas vero est, esse sine peccato.2 Si ergo incorruptionis gloria abscondita est ab omnibus hominibus in hoc tempore, tu quomodo hoc eodem tempore ipsa incorruptione posse te superindui gloriaris? Sicut enim corruptionis principium fuit homini declinare in peccatum, ita incorruptionis initium erit, non habere peccatum.3 Quis ergo illud ante iudicium Dei abscondit, aut de sinu Christi abstulit, et tibi tradidit? An forte quia non meretur eam in futuro de manu Domini intelligis? Haec praesummus instruit Paulus, et dicit: Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam.4 Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est (I Cor. XV, 54-56).5 Per quod ostendit Apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem immortalitas, et corruptionem incorruptio consequatur: et ubi infirmitate deleta virtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina, sed erunt omnes similes angelis Dei.6 Porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut vivens in hac carne, vel masculum se esse, vel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta, nec habens vestimenta sordida, similis est angelis Dei, et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non voce, sed habitu profitetur.7 Verumtamen praesumptio ista perditio est: quin potius huiusmodi homini expedit, ut non suum cor, sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur, simulque oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: Sufficit tibi gratia mea: virtus autem in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9).
Orosius HOME

bnf17349.207

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik