monumenta.ch > Orosius > 46.
Orosius, De arbitrii libertate, 45. <<<     >>> 47.

Orosius, De arbitrii libertate, 46.

1 Fateor dilectioni vestrae cum ista legerem, laetitia repente perfusus sum, quod Dei gratiam non negaret, per quam solam homo iustificari potest, hoc enim in disputationibus talium maxime detestor et horreo, sed pergens legere caetera, primo ex datis similitudinibus coepi habere suspectum.2 Ait enim: « Nunc si dixero, homo disputare potest, avis volare, lepus currere, et non etiam per quae haec effici possint commemoravero, id est, linguam, alas, pedes: num ego officiorum qualitates negavi, qui officia ipsa confessus sum? » Videtur certe haec eum commemorasse, quae natura valent, creata sunt enim haec membra huiusmodi naturis, lingua, alae, pedes, non tale aliquid posuit, quale de gratia intelligi volumus, sine qua homo non iustificatur: ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur.3 Hinc iam ego sollicitus coepi legere et caetera, et me non falso comperi suspicatum: quo priusquam veniam, videte quid dixerit.4 Cum tractaret quaestionem de differentia peccatorum, et obiiceret sibi, « quod quaedam saepe irruant, non posse cuncta vitari; » negavit debere « argui, ne levi quidem correptione, si vitari omnino non possunt: » Scripturas utique non advertens novi Testamenti ubi didicimus], sicut Apostolus ait: Numquid dicet figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Infirmitatis ei querela propriae virtutis ambitio est, quoniam occulte adiutorium Dei fastidit, qui peculiarem fortitudinem quaerit.5 Et hic diabolus est, qui dicit, viribus faciam.6 Ego autem secundum Apostolum, gloriabor semper in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 9): ut semper dicat cor meum Deo: In velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua (Psal. LXII, 8).7 Unde et scriptum est: Postulationes vestrae innotescant coram Deo: et pax Dei quae superat omnem mentem, custodiat corda et corpora vestra in Christo Iesu (Philipp. IV, 6, 7).8 Habeo itaque infirmitatem: et gaudeo in cognitione infirmitatis meae.9 Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10): potentem invocando Deum, qui me exaudit infirmum, qui nobis fidelissime repromisit: Ego autem vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).10 Peculiare opus infirmitatis est, in omni loco semper orare, ut omnipotens Deus, qui spopondit non deserere, etiam iuvare non cesset.11 Ecce enim Scriptura clamat infirmis: Quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper (Psal. CIV, 4).12 Cui respondet vera et pia confessio: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 2).13 Magna et certa est de perfectione fiducia, cum omnipotens facit quod optat infirmus.14 Rursusque magna et certa est de confirmatione securitas, cum omnipotens servat, nec perdit infirmos, sicut scriptum est: Ei autem qui potest omnia abundantius facere quam petimus et intelligimus, secundum virtutem qua operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Iesu (Ephes. III, 20, 21).15 Quamobrem admonet Apostolus: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.16 Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso, in gloria (Coloss. III, 2-4).
Orosius HOME

bnf17349.206

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik