monumenta.ch > Orosius > 45.
Orosius, De arbitrii libertate, 44. <<<     >>> 46.

Orosius, De arbitrii libertate, 45.

1 Sed obiicit sibi quasi ab alio dictum, et ait: « Potest quidem esse, sed per Dei gratiam.2 » Deinde, velut respondendo, subiungit: « Ago humanitati tuae gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare aut non confiteri solum contentus non es, verum etiam non refugis comprobare.3 Nam dicere, potest quidem, sed per illum, aut per illud, quid aliud est, quam non solum consentire quod posset esse, verum etiam quomodo vel qualiter posset ostendere? Nullus itaque magis alius rei possibilitatem approbat, quam qui eius etiam qualitatem fatetur, quia nec absque re qualitas esse potest.4 » His dictis: iterum sibi obiicit.5 « Sed tu, inquies, hoc in loco Dei gratiam, quandoquidem eam non commemoras, videris abnuere.6 » Deinde respondet: « Egone abnuo, qui rem confitendo, confitear necesse, et per quod effici res potest: an tu, qui rem negando, et quidquid illud est, per quod res efficitur, procul dubio negas? » Oblitus est iam se illi respondere, qui rem non negat, cuius obiectionem paulo ante proposuerat, dicentis: « Potest quidem esse, sed per Dei gratiam.7 » Quomodo ergo illam, pro qua iste multum laborat, possibilitatem negat, qui etiam dicit: « Potest esse, sed per Dei gratiam? » Verumtamen quia isto dimisso, qui rem iam confitetur, agit adhuc adversus eos, qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non posse.8 Dicit ergo, « Sive per gratiam, sive per adiutorium, sive per misericordiam, et quidquid illud est, per quod esse homo absque peccato potest, confitetur, quisquis rem ipsam fatetur.
Orosius HOME

bnf17349.205

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik