monumenta.ch > Orosius > 44.
Orosius, De arbitrii libertate, 43. <<<     >>> 45.

Orosius, De arbitrii libertate, 44.

1 Sed « non damnatur, inquiunt, quia in Adam peccasse omnes, non propter peccatum nascendi origine attractum, sed propter imitationem » dictum est.2 Si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium, qui subsecuti sunt, peccatorum, quia primus in hominibus peccator fuit: cur non potius Abel, quam Christus, ponitur caput hominum iustorum, quia primus in hominibus fuit iustus? Sed de infante non loquor.3 Iuvenis vel senex in ea regione defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire, potuit fieri iustus per naturam et liberum arbitrium, an non potuit? Si potuisse dicunt, ecce quod est crucem Christi evacuare, si sine illa quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium iustificari posse contendere (I Cor. I, 17).4 Dicamus et hic, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21).5 Hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset.6 Et, si iusti essent, quia vellent, essent: non, quia iusti esse non possent: Si autem sine Christi gratia iustificari omnino non potuit, etiam iustum, si audet, absolvat secundum verba sua: « quia idcirco talis fuit, quod alius esse non potuit, culpa caruit.
Orosius HOME

bnf17349.205