monumenta.ch > Orosius > 43.
Orosius, De arbitrii libertate, 42. <<< >>> 44.
Orosius, De arbitrii libertate, 43.
1 Videte quid dixerit.2 Ego autem dico parvulum natum in eo loco, ubi ei non potuit per baptismum subveniri morte praeventum, idcirco talem fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit.3 Absolvat ergo eum et aperiat ei contra sententiam Domini regnum coelorum (Ioan. III, 1).4 Sed non eum absolvit Apostolus, qui ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).5 Recte ergo ea damnatione, quae per universam massam currit, non admittitur, in regnum coelorum: quamvis Christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit.
Orosius HOME
bnf17349.205