monumenta.ch > Orosius > 8. > 42.
Orosius, De arbitrii libertate, 41. <<<     >>> 43.

Orosius, De arbitrii libertate, 42.

1 Quanto igitur maiore zelo accensus est libri huius quem misistis conditor, adversus eos qui peccatis suis patrocinium de natura humanae infirmitatis perquirunt: tanto et multo ardentiore zelo nos oportet accendi, ne evacuetur crux Christi: Evacuatur autem, si aliquo modo praeter illius sacramentum ad iustitiam vitamque aeternam perveniri posse dicatur, quod in libro isto agitur, nolo dicere ab sciente, ne illum qui eum scripsit, ne Christianum quidem habendum iudicem, sed quidem magis credo a nesciente, magnis sane viribus, sed eas sanas volo, non quales phrenetici habere consueverunt.2 Nam prius distinguit, « aliud esse quaerere an possit aliquid esse quod ad solam possibilitatem pertinet: aliud, utrumne sit.3 » Hanc distinctionem veram esse nemo ambigit: consequens enim est, ut quod est, esse potuerit: non est autem consequens, ut, quod esse potest, etiam sit.4 Quia enim Dominus Lazarum suscitavit, sine dubio, potuit: quia vero Iudam non suscitavit, numquid dicendum est, non potuit? Potuit ergo, sed noluit.5 Nam si voluisset, etiam hoc eadem potestate fecisset: quia et Filius, quos vult vivificat (Ioan. V, 21).6 Sed hac distinctione vera atque manifesta quo tendat, et quid efficere conetur, advertite.7 « Nos, inquit, de sola possibilitate tractamus: de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud gravissimum esse atque extra ordinem dicimus.8 » Hoc versat multis modis et sermone diuturno; ne quis eum aliud, quam de non peccandi possibilitate quaerere existimet.9 Unde inter multa quibus id agit, etiam hoc dicit.10 « Idem iterum repeto.11 Ego dico posse esse hominem sine peccato.12 Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato? De posse, et non posse: non de esse, et non esse contendimus.13 » Deinde nonnulla eorum, quae adversus eos de Scripturis proferri solent, ad istam quaestionem non pertinere, in qua quaeritur, possitne an non possit homo esse sine peccato, iam commemorat: « Nam nullus, inquit, mundus est a sorde (Iob. XIV, 4, sec. LXX), et non est homo, qui non peccet (III Reg. VIII, 46), et non est iustus in terra (Eccle. VII, 21), et non est, qui faciat bonum (Psal. XIII, 1), et caetera his similia, inquit, ad non esse, non ad non posse proficiunt.14 Huiusmodi enim exemplis ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint: non quod aliud esse non potuerint.15 Unde et iure inveniuntur esse culpabiles.16 Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent.
Orosius HOME

bnf17349.204

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik