monumenta.ch > Orosius > 41.
Orosius, De arbitrii libertate, 40. <<<     >>> 42.

Orosius, De arbitrii libertate, 41.

1 Universa igitur massa poenas debet.2 Et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non iniuste proculdubio redderetur.3 Qui ergo inde per gratiam liberantur: non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur.4 Cuius misericordiae? nisi illius qui Christum Iesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15), quos praescivit et praedestinavit, et vocavit, et iustificavit, et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30).5 Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae, quos voluit, liberantis, qui recte nullo modo possent culpare iustitiam, universos omnino damnantis: Hoc si secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra Christianam gratiam disputare, et ea dicere, quibus demonstrare conemur naturam humanam neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in maioribus sibi ipsam ad iustitiam si velit, posse sufficere.6 Acute ipsi videntur haec dicere: sed in sapientia Verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17).7 Non est ista sapientia desursum descendens (Iac. III, 15).8 Nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris quorum fortissima et a cerrima ingenia, non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur iniuriam.
Orosius HOME

bnf17349.203

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik