monumenta.ch > Orosius > 40.
Orosius, De arbitrii libertate, 39. <<< >>> 41.
Orosius, De arbitrii libertate, 40.
1 Haec igitur gratia Christi, sine qua nec infantes nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur: propter quod et gratia nominatur: Iustificati, inquit, gratis, per sanguinem ipsius (Rom. III, 24).2 Unde hi qui non per illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire noluerunt, sive etiam cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, iuste utique damnantur: quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt: vel quod malis moribus addiderunt.3 Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in seipsis: et egent gloria Dei (Ibid., 23).
Orosius HOME
bnf17349.203