monumenta.ch > Orosius > 39.
Orosius, De arbitrii libertate, 38. <<<     >>> 40.

Orosius, De arbitrii libertate, 39.

1 Iam nunc videte quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam naturam tamquam omnino sine vitio ullo sit, conatur ostendere: et contra apertissimas Scripturas Dei luctetur sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17).2 Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur.3 Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum haec dixisse poeniteat.4 « Primo, inquit, de eo disputandum est: quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura.5 Unde ante omnia quaerendum puto, inquit, quid sit peccatum: substantia aliqua, an omni substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur.6 » Deinde adiungit: « Credo ita est.7 Et si ita est, inquit, quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret? » Videte, quaeso, quomodo nesciens nitatur evertere medicinalium eloquiorum saluberrimas voces: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5).8 Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est? Audis confitentem, quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam.9 Ab illo quaere unde vitiatum sit, quod sanari rogat: et audi quod sequitur: quoniam peccavi tibi.10 Hunc iste interroget, ab isto quaerat, quod quaerendum putat, et dicat: O tu, qui clamas, sana animam meam, quoniam peccavi, quid est peccatum? Substantia aliqua, an omni substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus exprimitur? Respondit ille: « Ita est, ut dicis.11 Non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur.12 » Et contra iste.13 Quid ergo clamas, sana animam meam quoniam peccavi tibi? Quomodo potuit vitiari anima tua? Medico indiget: quia sana non est.14 Omnia quidem bona quae habet in formatione, vita, sensu, mente, a summo Deo habet, creatore et artifice suo, vitium vero quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato quod commissum est libero arbitrio; ac per hoc natura poenalis ad vindictam iustissimam pertinet.15 Si enim iam sumus in Christo nova creatura (II Cor. V, 17): tamen eramus natura filii irae sicut et caeteri.16 Deus autem qui dives est in misericordia propter multam dilectionem, qua dilexit nos cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo: cuius gratia sumus salvi facti.17 (Ephes. II, 2-5).
Orosius HOME

bnf17349.202

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik