monumenta.ch > Orosius > 38.
Orosius, De arbitrii libertate, 37. <<< >>> 39.
Orosius, De arbitrii libertate, 38.
1 « Divinitus tamen expianda esse peccata commissa, et pro eis Dominum exorandum » fatetur, propter veniam scilicet promerendam: quia id quod factum est, facere infectum multum ab isto laudata potentia illa naturae et voluntas hominis, etiam ipso fatente, non potest.2 Quare hac necessitate restat ut oret ignosci: ut autem adiuvetur ne peccet, nusquam dixit, non hic legi.3 Mirum de hac re omnino silentium, cum oratio Dominica utrumque petendum esse commoneat: et ut dimittantur nobis debita nostra, et ut non inducamur in tentationem (Matth. VI, 12, 13).4 Illud ut praeterita expientur: hoc ut futura vitentur.5 Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit: tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit.6 Ideo pro hac re, nec superflua, nec impudens Domino immolatur oratio.7 Nam quid stultius, quam orare ut facias, quod in potestate habeas?
Orosius HOME
bnf17349.201
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik