monumenta.ch > Orosius > 37.
Orosius, De arbitrii libertate, 36. <<< >>> 38.
Orosius, De arbitrii libertate, 37.
1 Nec illud quisquam istis pro impossibilitate non peccandi similiter obiecerit quod dictum est: Sapientia carnis inimica est Deo.2 Legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest: qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 7, 8).3 Sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam desursum descendentem: et in carne esse non eos, qui nondum de corpore exierunt, sed eos, qui secundum carnem vivunt, significatos esse, manifestum est.4 Non autem ibi est quaestio, quae versatur.5 Illud est quod exspecto ab isto audire: si qui secundum spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes iam quodammodo in carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum spiritum, an sibi sufficiant, iam data cum crearentur possibilitate naturae in sua propria voluntate: cum plenitudo legis non sit nisi charitas (Rom. VIII, 10), et charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris (Rom. V, 5), non per nosmetipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis.6 Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae, et dicit « hominem praevigilare debere ne ignoret, ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo nescit negligentia sua quod adhibita diligentia scire debuisset: » dum tamen omnia potius disputet, quam ut oret, dicat: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 75).7 Aliud enim est non curasse scire, quae negligentiae peccata etiam per sacrificia quaedam legis videbantur expiari: Aliud intelligere velle, nec posse, et facere contra legem, non intelligendo quae fieri velit: Unde admonemur petere a Deo sapientiam, qui dat omnibus affluenter (Iac. I, 5): utique his omnibus, qui sic petunt, et tantum petunt, quomodo et quantum res tanta petenda est.
Orosius HOME
bnf17349.201