monumenta.ch > Orosius > 36.
Orosius, De arbitrii libertate, 35. <<<     >>> 37.

Orosius, De arbitrii libertate, 36.

1 Proinde et ipse cum exaggerasset linguae malum, inter haec dicens: Non oportet fratres mei haec ita fieri (Iac. III, 10): continuo monuit, consummatis his, quae hinc dicebat, quo adiutorio ista non fierent, quae dixit fieri non oportere.2 Quis sapiens, inquit, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.3 Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversum veritatem.4 Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica.5 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.6 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordiae et fructibus bonis, non iudicans, sine aemulatione (Ibid., 13-17).7 Haec est sapientia, quae linguam domat, desursum descendens, non ab humano corde prosiliens.8 An et istam quisque abrogare audet gratiae Dei, et tam superba vanitate ponet in hominis potestate? Cur ergo oratur, ut accipiatur, si ab homine est, ut habeatur? An et huic orationi contradicitur, ne fiat iniuria libero arbitrio? Quod si sibi sufficit possibilitate naturae ad implenda omnia praecepta iustitiae, contradicatur ergo et eidem apostolo Iacobo admonenti et dicenti: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei.9 Postulet autem in fide nihil haesitans (Iac. I, 5, 6).10 Haec est fides ad quam praecepta compellunt: ut lex imperet, fides impetret, In multis offendimus omnes (Iac. III, 2).11 Non enim et hoc iste Apostolus alio modo pronuntiavit, sicut et illud quod ait: « Linguam nullus hominum domare potest.
Orosius HOME

bnf17349.200

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik