monumenta.ch > Orosius > 34.
Orosius, De arbitrii libertate, 33. <<<     >>> 35.

Orosius, De arbitrii libertate, 34.

1 Et illud quod eis a quibusdam dicitur, nusquam esse scriptum his omnino verbis, posse esse hominem sine peccato, facile refellit: quia non tibi est quaestio, quibus verbis dicatur quaeque sententia.2 Non tamen fortasse sine causa, cum aliquoties in Scripturis inveniatur, homines dictos esse sine querela (Luc. I, 6): non invenitur, qui dictus sit sine peccato: nisi unus solus, de quo aperte dictum est, eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 20).3 Et eo loco ubi de sacerdotibus sanctis agebatur.4 Etenim expertus est omnia, secundum similitudinem sine peccato (Heb. IV, 15): in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati, quamvis non esset caro peccati.5 Iam illud quomodo accipiendum sit: Omnis qui natus est ex Deo non peccat, et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet (I Ioan. III, 9): cum ipse apostolus Ioannes, quasi non sit natus ex Deo, aut eis loqueretur, qui nondum essent nati ex Deo, aperte posuerit.6 Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8): in libris quos ad Marcellium de hac re scripsi, sicut potui explicare curavi.7 Et illud quod dictum est, Non potest peccare, pro eo dictum est, ac si diceretur, non debet peccare: non improbanda mihi videtur huius assertio.8 Quis enim insanus dicat debere peccari, cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri?
Orosius HOME

bnf17349.199

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik