monumenta.ch > Orosius > 32.
Orosius, De arbitrii libertate, 31. <<< >>> 33.
Orosius, De arbitrii libertate, 32.
1 Et quoniam superius dixeram, de possibilitate oneris sustinendi, tuum primum sensum discutio: et meum postea si videatur, explano.2 Mea sententia est, quia et in hoc quoque peccamus, qui cum infirmi sumus, de infirmitate conquerimur, [ hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa, quae perperam fiunt, confugiatur ad gratiam Domini miserantis, velut paedagogo concludente in eamdem fidem, quae postea revelata est: ubi et remittantur quae male fiunt, et eadem gratia iuvante non fiant.3 Proficiscentium est enim via, quamvis bene proficiscentes dicantur perfecti viatores: illa est autem perfectio summa, cui nihil addatur, cum id quo tenditur, coeperit possideri.
Orosius HOME
bnf17349.198
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik