monumenta.ch > Orosius > 31.
Orosius, De arbitrii libertate, 30. <<<     >>> 32.

Orosius, De arbitrii libertate, 31.

1 An forte secundum te omnes isti sancti patres Dei adiutorium non habebant? Ecce Petrus increpat illos, qui grave iugum collo discentium ponere conabantur: tu econtrario in scandalum Petri increpas eos, qui ad fidelem Dei misericordiam confugiunt: et se per semetipsos onus legis ferre diffidunt.2 Sed tibi specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus latos humeros gestas robustamque cervicem: praeferens etiam in fronte pinguedinem, sicut scriptum est: Tetendit enim adversus Deum manum suam et contra omnipotentem roboratus est.3 Cucurrit adversum eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.4 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet (Iob. XV, 25-27).5 At illi tales esse non possunt, quibus semper in corde loquitur Christus: Contendite per angustam viam introire: lata est enim, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13; Luc. XIII, 24).6 Et Paulus apostolus monet: Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14).7 Est in me veritas Christi (II Cor. XI, 10; Rom. IX, 1, 2), quia multum doleo pro vobis.8 Iuxta sententiam enim beati patris mei Augustini, « Non est sani fiducia, sed insani.9 » De uno praecepto eodemque primo, te, si dignaris, interrogo.10 In lege Dominus per Moysen iubet, quod et in Evangeliis Christus affirmat: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis: et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-39).11 Rogo te, responde non mihi, sed Deo: non voce, sed conscientia, si ita ex toto corde Deum diligis, ut nullam umquam in eo cogitationem, quae absque timore et dilectione Dei intelligi possit, admittas: si ita in tota anima sequeris, ut suscepta semel cruce in nullam penitus oblectationem habitae ad tempus iucunditatis succedas: si ita in totis visceribus tuis calore charitatis ardes, ut nulla penitus per augmenta necessitatis infirma concupiscentiis aut desideriis acquiescas.12 Deinde cum scriptum sit: Omne quod non sit ex fide peccatum sit (Rom. XIV, 23): et sive nobilium locorum episcopos videris, sive potentes saeculi viros, sive divites sub religione videas, utrum omnino nihil vel adulationi, vel timori, vel spei acceptione personarum captus indulgeas, nec quidquam in quo te cor tuum reprehendat, et conscientia remordeat, vel si nulla verba tempori potius quam veritati accommodata respondeas.13 Illud etiam consulo, utrum aeque omnes Christianos sicut te ipsum diligas.14 Nos enim sub uno capite, quod est Christus: et sub una Ecclesia, quae est Christus, omnes fratres sumus, et unum corpus in Christo.15 Utrum ergo sicut te ipsum diligas omnes qui misericordiam Dei sperant, quos tamen noveris, confitere.16 Non enim te de ignotis consulo: quos ex eo te diligere arbitraris, quod quia non noveris, non odisti.17 Sed quid ego haec a confessione tua exigo, cum conversationem tuam vulgus agnoscat? Tu perfectus sine infirmitate, tu omnem legis sarcinam ferre possibilis, tu, inquam, homo inflate, sed vacue: audi, si dignaris Dominum Salvatorem, te, si tamen hoc poteris, ad sancta revocantem: Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei, velut infans, non intrabit illud (Marc. X, 15).18 Infans nihil in se habet, nisi quod diligit blandientem, et quod panem suum non in sudore suo, sed in precibus sperans alimoniam vitae, simplici petitione consequitur, quam fiduciali opere non meretur: qua tu comparatione commonitus, convertere ad infantiam, ut revertaris ad vitam.
Orosius HOME

bnf17349.197

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik