monumenta.ch > Orosius > 30.
Orosius, De arbitrii libertate, 29. <<<     >>> 31.

Orosius, De arbitrii libertate, 30.

1 Contra has tam splendidas, perspicuasque divinorum nubes testimoniorum, audiat laborans in gemitu suo mundus universus Pelagium reclamantem: atque humili veritati non solum verborum impudentia, sed etiam cauteribus resistentem.2 Ait enim in epistola, quam supra nominavimus: « Verum econtrario remisso ac fastidioso animo ac nequam ore nos Domino reclamamus et dicimus: Durum est, arduum est, non possumus, homines sumus, fragili carne circumdamur.3 Et, o caecam insaniam! et, o profanam temeritatem! duplicis ignorantiae accusamus scientiae Dominum: ut videatur nescire, quod fecit: nescire, quod iussit.4 Et quasi oblitus fragilitatis humanae, cuius auctor ipse est, imposuerit homini quod ferre non possit.5 » Quid rogo hac praesumptione feralius? Quid hac increpatione perversius? Exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos viscera sumus, quod quasi dicere desperando videatur, quod Deus, auctor hominis, imposuerit homini, quod ferre non possit: cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio: Deum et primo omnia possibilia praecepisse, et nemine tamen possibilia complente, propter quod subditus sit omnis mundus Deo, postea pondus praecepti substituta gratiae indulgentia sublevasse.6 Verumtamen tu, serve nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, conservis tuis conaris exigere (Matth. XVIII, 29-32): tuum primum sensum discutio, et meum postea, si videtur, explano.7 Tu qui non posse ferre onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu ipsum ferre posse confidis? O miser, qui secundum quod scriptum est, dicis in corde tuo: Dives sum et ditatus, et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et caecus et nudus (Apoc. III, 17).8 Numquid ad te locutus est Christus: Amen dico tibi, non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17)? Numquid tibi dixit: Tu vocaberis Cephas (Ioan. I, 42)? Numquid tibi spopondit: Super hanc petram fundabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)? Attende enim quid Petrus apostolus, Spiritu sancto docente, commoneat qui ait: Et nunc ergo vos quid tentatis Deum, imponere iugum collo discentium, quod neque nos ipsi, neque patres nostri potuimus portare? sed gratia Domini nostri Iesu Christi credimus nos posse salvos fieri, sicut et illi (Act. XV, 10, 11).9 Petrus apostolus dicit: quia ille vere Deum tentet, qui nunc homini onus legis moliatur imponere: contra autem tu obiicis et minaris, quod ille criminetur iniustitiae Deum, qui per confessionem propriae infirmitatis, ad gratiam spiritus a littera occidente confugiat.10 Samuel, Helias, Helisaeus, Esaias, Hieremias, Daniel, Zacharias, omnes sancti, vel iudices, vel reges, vel prophetae, patres sine dubio nostri sunt, et neminem patrum Petrus affirmat, sed neque semetipsos, hoc est, apostolos, cum essent Iudaei, onus legis ferre potuisse, sed fide Christi secundum spem gratiae fuisse salvatos.
Orosius HOME

bnf17349.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik