monumenta.ch > Orosius > 28.
Orosius, De arbitrii libertate, 27. <<<     >>> 29.

Orosius, De arbitrii libertate, 28.

1 Dicit Petrus: in salutem paratam revelari in tempore novissimo; testatur et Paulus, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo; et nunc nobis nescio quis quasi rana e coeno emergit et personat: « Quid mihi est exspectare tempus, exspectare iudicium? Deus si potest, semper potest: si semper potest, personarum acceptor non est.2 » Potest ergo, et modo potest, et in te vere personarum acceptor probandus, si quod in omnibus potest, et utique acturus in tempore suo est, in te solo ante tempus faceret, quod neque in Moyse fecit, cui unum tantummodo in hac vita peccatum exprobravit, et tamen ante mortem remisit: quem ob hanc culpam mori iussit, ne terram repromissionis intraret.3 Audiat ergo Salomonem, super ordinatione temporum et Dei constitutione testantem: Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub coelo: Tempus nascendi, et tempus moriendi.4 Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.5 Tempus occidendi, et tempus sanandi (Eccle. III, 1-3).6 Deinde alio loco dicit: Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem, et dixi in corde meo: Iustum et impium iudicabit Deus: et tempus omnis rei tunc erit (Ibid., 16, 17).7 Quamobrem, o homo vacue! si quam fiduciam habes, patienter exspecta ordinem Dei, quem dignatus est et ipse Dominus exspectare qui fecit: factus sub lege (Gal. IV, 4), qui fecerat legem.8 Audi ipsum tibi dicentem: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).9 Aut si vis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus, tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: An putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Sed quomodo complebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri (Matth. XXVI, 53, 54)? Vides ergo quia operator temporis temperat virtutes: et ratio dispositionis, miscet potentiae patientiam.10 Deinde ait Dominus: Reconde gladium in theca.11 Fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Ioan. XVIII, 11).12 Et tamen Deus nihil non potest: nec est quidquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat.13 Loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de adventu Antichristi: Non retinetis, quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis: ut reveletur in suo tempore (II Thess. I, 5, 6).14 Tanta vis est decreti Dei, et tam irrevolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi abbreviari dixerit Dominus (Matt. XXIV, 22), non auferri: ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate brevitatem: simulque et compendium misericordia caperet, et numerum mundus impleret; et tu vis, iam? (ecce ego cum dolore misericordiae loquor); tu, inquam, vis, o homo similis mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod numquam antea dictum in sacris voluminibus invenitur, quemquam sine peccato esse respondeant, et si in hoc forte consenserint, de die momentoque subscribant: novam calumniae machinam instruens, ut quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse videamur, et in quo praecipue operantem in dispositionem quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne impatienter infamare impotentiam iudicemur? Vanum, quaeso te, furorem abiice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis cogitasse.15 Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat, de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltem responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia vociferantur ad Dominum: Quid tibi et nobis, fili Dei? Quid venisti ante tempus perdere nos (Matth. VIII, 29)? Quos cum intelligas de constitutione iudicii confidentes, cape certissimum ipsius contra te exemplum.16 Si illos in oppressione miserit homines comprehensos: ultimo tunc iudicio intelligis esse damnatos.17 Accipe et te ipsum hic imperturbabili emendatione purgandum.18 Sin autem, ut legitur, patientia Dei adhuc illis liberum indulget arbitrium: adhuc et te crede tentandum.
Orosius HOME

bnf17349.193

Orosius, De arbitrii libertate, 27. <<<     >>> 29.
monumenta.ch > Orosius > 28.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik