monumenta.ch > Orosius > 26.
Orosius, De arbitrii libertate, 25. <<< >>> 27.
Orosius, De arbitrii libertate, 26.
1 Itaque post conditionem universae, quae secundum voluntatem eius exstitit creationis, compositionis modum rebus imposuit, ut quod rationale factum fuerat, ratione subsisteret: et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: ut cum creatura creatorem et domini donum agnosceret, et praecepti stabilitatem: in subiectione lapsus libertatem prospiciens, ad hoc tantum ipsa libertate uti vellet, ut per eam servitium quo regeretur eligeret, digno habitus iudicio, ut ex prudenti servitute defensionem, ita ex libera voluntate mercedem, confirmante Apostolo, qui ait: Si enim volens hoc ago, mercedem habeo (I Cor. IX, 17).2 Duo luminaria magna omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepitque ut dividant diem ac noctem et sint in signa, et tempora, et dies, et annos (Gen. I, 14).3 Numquid haec semel decreta distinctio, non usque in praesentem permanet diem? Et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum velit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est.4 Si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura exspectari posset observatio mandatorum? Iussum a Deo est, ut germinet terra herbam (Ibid. 11), fenum lignumque fructiferum, hoc etiam nunc annuis vicibus incessabili parturitione custodit.5 Et tamen iratus saepissime Deus terrae, fructus, negata imbrium ubertate, diminuit, et quod auferre in totum potuit, maluit castigare, ut et correctionem plaga ostenderet, et ordinem natura servaret.6 Fecit Deus hominem de limo terrae, et vitalis spiritus insufflatione viventem posuit in paradiso deliciarum (Ibid. 17): libero insuper donavit arbitrio circumdatumque mandato medio immortalitatis et mortis: quamvis asserant tui, qui abundantiora de pectore tuo venena suxerunt, mortalem eum fuisse factum, nihilque eidem damni ex transgressione contigisse praecepti.7 At vero praevaricante homine, terra maledicitur, laboribus ac doloribus homo ipse coonustatur, ut in sudore faciei panem acquirat iubetur: nota mortis circumscribitur, donec in terram, de qua sumptus est, revertatur (Gen. III, 17-19).8 Eiicitur Adam de paradiso (Ibid. 23), generat filios trahentes secum seminis infidelis originale peccatum: peccat humanum genus, Deum quoque poenituit quod hominem fecisset in terra (Gen. VI, 6).
Orosius HOME
bnf17349.191
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik