monumenta.ch > Orosius > 23.
Orosius, De arbitrii libertate, 22. <<<     >>> 24.

Orosius, De arbitrii libertate, 23.

1 De immaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat, sicut David ait: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1), sana doctrina traditum reor, quia vere beati sint, qui sunt immaculati in via, hoc est, perfecta fide in veritate gradientes: non declinantes haeretica pravitate, neque in dexteram, neque in sinistram.2 Via Christus est, qui per Spiritum sanctum ducit ad Patrem (Ioan. XIV, 6).3 Igitur qui sine macula atque lepra, nec conviolatus ab his quorum sermo serpit et cancer (II Tim. II, 17), venerandae gloriam Trinitatis audit, credit, intelligit, beatus in fide immaculatusque consistit.4 Ex quo etiam dicitur ad Abraham: Ambula coram me, et esto sine macula (Gen. XVII, 1).5 Necessario enim Abraham, qui credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam (Rom. IV, 3, 22), ut sit, in eo quod credidit, vidit et gavisus est (Ioan. VIII, 36), perfectus esse ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide (Gen. XVII, 5; Rom. IV, 18), et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham.6 Beati immaculati in via, scriptum est: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7).7 At vero si vis de immaculato qualem David orans quaerit audire, vanam possibilitatis tuae depone fiduciam, et prostratus in precibus cum propheta oratione coniungere, flens pariter ac dicens: Dilecta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo.8 Si enim mihi non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Psal. XVIII, 13, 14).9 Infelix ego homo, delicta quae nondum intelligo, quando vitabo? Petrus diligit Christum, nec umquam a dilectione declinat: testimonio dilectionis Domini, nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur (Matth. XVI, 18), nunc Satanae vocabulo depravatur (Ibid., 23).10 Unum atque idem semper operanti, nunc dicitur: Non revelavit hoc tibi caro et sanguis, sed Pater meus, qui est in coelis (Ibid., 17); nunc rursus ingeritur: Non sapis quae Dei sint, sed quae sunt hominum (Ibid., 23).11 Apostolus diligendo electus est, diligendo confusus: habens pro nimio amore peccatum.12 Siquidem annuntianti de passione sua Domino amoris impatientia dixerat: Propitius tibi esto, Domine, non erit illud tibi (Matth. XVI, 22).
Orosius HOME

bnf17349.188

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik