monumenta.ch > Orosius > 21.
Orosius, De arbitrii libertate, 20. <<<     >>> 22.

Orosius, De arbitrii libertate, 21.

1 Habes, ut arbitror, etiam in Gentibus sufficientem cooperantis gratiae probationem: accipe manifestam quoque significantiam, de illo praecipue dono, quod Ecclesiae et corpori suo peculiare largitur.2 Paulus apostolus ad Corinthios scribit: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu: quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I, 4-7).3 Et iterum: Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Iesum Christum: per quem et accessum habemus fidei Dei in gratia ista, per quam stamus, et gloriamur (Rom. V, 1, 2).4 Unde et Petrus apostolus admonet, dicens: Recipientes finem fidei vestrae, salutem animarum.5 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in nos gratia Dei prophetaverunt (I Pet. I, 9, 10.) Ex quo evidentissime declaratum est, nemini hominum deesse Dei adiutorium: praesertim cum et seductor insistat, et insit infirmitas.6 Confusa evacuataque est calumnia caeci arguentis, qui ait: Forte tu Dei adiutorium negas? Sed quoniam de Iob fecimus mentionem, dicamus quod et superiori testimonio recensitum est, Domino dicente: Homo sine crimine, verax Dei cultor, abstinens se ab omni malo (Iob. II, 3).7 Solet enim a vobis saepissime dictitari, ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Iob, testimonio Dei, homo sine crimine est dictus et verax.8 Et Zacharias sine querela in Evangelio probatus ostenditur.9 Dixit Dominus de Iob: Homo sine crimine (Luc. I, 6), numquid dixit sine peccato? Peccatum enim cogitatio concipit, crimen vero non nisi actus ostendit.10 Esse etiam sine querela eorum cognitioni iudicioque ascribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere, sed cordis bella nescire.11 Unde et Paulus confidenter iubet, dicens: Oportet enim episcopum sine crimine esse (Tit. I, 6).12 Et alibi generale dat testimonium Corinthiis atque asserit: Ita ut non indigeatis ulla gratia, exspectantes revelationem Domini nostri Iesu Christi: qui et confirmabit vos usque in finem, sine crimine (I Cor. I, 7, 8).13 Ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistola corripit, scribens: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habeatis inter vos (I Cor. VI, 7).14 Sub uno titulo iisdemque personis, ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto asseri, quem videas sine crimine nominari.15 Dixit enim et Dominus Iesus: Venit Ioannes non manducans neque bibens (Luc. VII, 33).16 Et iterum scriptum est: Esca illius erat locusta, et mel silvestre (Math. III, 4).17 Numquid ex alterutro aut Ioannes non manducasse, aut Dominus fefellisse credendus est? Sed e contrario in utroque veritas est: quia et Ioannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit, et rursum vere dixerit Dominus in Ioannem, nec cum caeteris, nec id manducasse, quod caeteros: probans se Scripturasque sanctas, occultata saepe scientia Dei, hominum manifestare sententias.18 Quamobrem obsequenter accipitur, quotiescumque Scriptura commemorat, et iustum et sine querela pro captu temporis et secundum illud ultimum iudicium Dei, cui universorum conscientia subiicitur, et lingua omnium confitetur.
Orosius HOME

bnf17349.186

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik