monumenta.ch > Orosius > 20.
Orosius, De arbitrii libertate, 19. <<< >>> 21.
Orosius, De arbitrii libertate, 20.
1 Diabolus interrogatur a Domino: Unde ades? At ille respondit: Circumiens terram et peragrans quae sub coelo sunt, adsum (Iob. I, 7).2 Rogo te, sollicitudo ista diaboli, bonae voluntatis, an malae est? Fatearis necesse est, Omnino malae.3 Hoc enim et sequens expostulatio eius ostendit.4 Manifestatio ista diaboli tempore Iob facta est, scilicet tempore Moysi.5 Certe tunc nulla Iudaea, nulla Hierusalem, nulla per orbem Ecclesia erat.6 Adhuc universa gentilitas Dei notitiam non habebat, et iam tamen diabolus circumiens terram, omnia quae sub coelo sunt peragrabat: atque ad seducendum et dispergendum humanum genus incessabili malitiae suae sollicitudine ferebatur.7 Itaque cum videas, hominibus ignaris tantam diaboli incubuisse nequitiam in disperdendum, nullam hinc credis Dei in custodiendo gratiam praefuisse? Aut forte frustra dictum putas: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in ea (Psal. XXIII, 1)? At vero ut adesse adiutorium Dei, et per singulos manifestius probes: en ipse diabolus, dum testatur de universitate, de uno interrogatur.8 Animadvertisti, inquit Deus, in puerum meum Iob, quia non est quisquam similis illi super terram (Iob. I, 8)? Novit speciatim unumquemque Dominus, novit et diabolus.9 Ille potestate naturae, iste labore nequitiae.10 Iste ut tentet, ille ut probet.11 Iob, contradicente adversario, a creatore laudatur.12 Vult Dominus opus iudicare hominis, quod ipse operatur in eo: at vero de adiutorio etiam diabolus confitetur.13 Dicit enim: Nonne tu circumsepivisti quae sunt extra domum, et intra domum eius (Ibid. 10)? Expetente inimico, famulum suum Deus spoliat per tentationem, non nudat: aufert substantiam et dat gratiam: Ecce, inquit, omnia quaecumque habet do in manu tua, sed ipsum noli tangere (Ibid., 12).14 Parum est.15 Invidus furit, mortem conatur inducere, sed e contrario dispensatione Dei movetur, gratia non aufertur: expetita praedoni praeda praemitur, rursus praedae suae custos adhibetur.16 Dicitur enim ad eum: Ecce trado et eum tibi, tantum animam eius custodi (Iob. II, 6).17 Nemo ex hoc aestimet diabolum ad seducendam in corpore tantummodo animam laborare, nisi etiam ab ipso corpore vellendam: si non saucium infirmumque hominem miserentis Dei tutela muniret, et obvia cunctis insidiarum eius conatibus semper occurreret.
Orosius HOME
bnf17349.186