monumenta.ch > Orosius > 19.
Orosius, De arbitrii libertate, 18. <<<     >>> 20.

Orosius, De arbitrii libertate, 19.

1 Aut forsitan reclamat et loquitur: « Recte mihi haec amentia, ut non dicam, superbiae ingererentur opprobria, si dicerem, sine adiutorio Dei hominem posse esse sine peccato: nunc autem cum adiutorium adiicio, nihil difficile assero.2 An tu fortassis Dei adiutorium negas? » Concedo paulisper calumniae tuae, ut dum quod in te convincere volo, in me videar detegere, inveniamur simul, et ego in mei defensione purgatior, et tu in tua confusione manifestior.3 Mea semper haec est fidelis atque indubitata sententia, Deum adiutorium suum non solum in corpore suo, quod est Ecclesia, cui specialia ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, verum etiam universis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui aeternamque clementiam subministrare, non ut tu asseris cum discipulo tuo Coelestio, cui iam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est, in solo naturali bono, et in libero arbitrio generaliter universis unam gratiam contributam: sed speciatim quotidie per tempora, per dies, per momenta, per ἄτομας et cunctis et singulis ministrare.4 Dicit enim Scriptura: Qui facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45).5 At tu forte respondes: Ordinem suum composita bene natura custodit, ac per hoc Deus elementariis semel cursibus constitutis, facit inde quae facit.6 Quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris: Dat pluviam super iustos et iniustos (Ibid.)? Utique qui dat, cum vult dat, et ubi vult dat: vel dispensando dispositam constitutionem, vel effundendo propriam largitatem.7 Ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc evacuare mediteris, audi prophetam super hac veritate testantem: Qui advocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi (Amos V, 8).8 Quid vero dicam de spe vera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat (I Cor. IX, 10).9 Sperare autem, non est possibilitatis propriae, sed largitatis alienae.10 Cum autem quis seminaverit, iactamque sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat, nisi ut oculos tendat ad coelum, oret non terram cui commisit, sed Deum cui credidit, ut labores eius vel matutino vel serotino imbre fecundet.11 Et, ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat, neque qui rigat, quidquam sunt; sed, qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7).12 Quantum ergo de Dei adiutorio gaudeam, per id metire, quod ministrari singula etiam gentibus probo: ut manifestum nobis esset, quem usque in finem cavere, et quem sine cessatione invocare debeamus.
Orosius HOME

bnf17349.185

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik