monumenta.ch > Orosius > 16.
Orosius, De arbitrii libertate, 15. <<< >>> 17.
Orosius, De arbitrii libertate, 16.
1 Proh dolor! cogor dicere, quod horrui cogitasse.2 Ecce nunc et Pelagius, qui ausus est profiteri, se esse sine macula atque peccato, consequenter arbitratur dignum se ad accipiendum librum atque iudicium: proximumque est ut dicat sibi: Ego potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, et praeparat se in throno Christi futurum esse consortem.3 Miser homo! qui non potius intelligit praeparare se Antichristi adventui praecursorem, qui, cum fuerit revelatus, extollit se super omne quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 3, 4): iuxta hunc qui se iam comparat in coaequationem unici Filii Dei.4 Agnus Dei, Filius Dei, ut accipiat librum de manu Patris, praefert stigmata passionis, non iudicans perpetratam nisi in morte atque in surrectione victoriam; et ἀναμάρτητος meus venire sibi posse perfectionem vitae immaculatae manducanti, bibenti, dormientique confirmat? Dominum nostrum Iesum post quadraginta dierum ieiunium ter diabolus tentans, terque superatus reliquit, et non reliquit in perpetuum, sed ad tempus (Luc. IV, 13) acrior usque ad mortem crucis Apostolo praevaricante rediturus, et ἀπαθὴς noster, victis sane, ut sibi videtur, cum auctore tentationibus, non posse se ultra tentari, perturbarique confidit? Agnus ille perfectus, ille qui non solum peccatum non habet, sed etiam tollit peccatum mundi, et qui habet cornua septem in capite, non ita ventilare sufficiat tentatorem quin redeat, et noster hic mutilus, laevis in fronte, μονόφθαλμος, non necessarium sibi aestimat munimen in capite, qui possibilitatem praesumit in carne? Miser, qui secundum Evangelium (Ioan. XV, 22, 24) magis forte si caecus esset, peccatum non haberet! Sed forsitan, quia septem oculi septem spiritus sunt, abundare se his omnibus iactat, et quasi interiorem hominem suum congestis septiformis gratiae vigere virtutibus: praesertim qui sibi totidem dogmatum suorum titulis gloriatur.5 Unde fieri potest, ut iudicio suo se arbitretur spiritu sapientiae refertum, praecipue cum dicat, facilia Dei esse mandata; spiritu intellectus sufficientem maxime, qui praenoscat et praedicat omnes peccatores simul cum impiis in aeternum ignem esse damnandos; spiritu consilii divitem, qui moneat malum nec cogitandum; spiritu virtutis potentem, quo affirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peccato esse non posse: spiritu pietatis exuberantem, quo doceat, inimicum velut amicum diligendum, oblitus quia ipse dixerit: « Inimico omnimodis non credendum: » spiritu timoris Dei cohonestatum, qui post multam crapulam novissime expergefactus adiunxit: « posse hominem sine peccato esse, non sine adiutorio Dei, » et per hos praesumptionem, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere, usque in id elatus; ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus, in toto super eum descenderit Spiritus sanctus et manserit: cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, cui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen (Philipp. II, 9), qui solus sine peccato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum sanctitatis unguentum.6 Nos autem in odore unguentorum eius currimus, et interim super nos aurae vitalis afflatu dulcia vitae spiramina Domino praecedente captamus (Cant. I, 3).
Orosius HOME
bnf17349.180
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik