monumenta.ch > Orosius > 3. > 15.
Orosius, De arbitrii libertate, 14. <<<     >>> 16.

Orosius, De arbitrii libertate, 15.

1 Dominus Christus venturus in gloria Dei Patris et creditur et speratur, iudicaturus vivos et mortuos, a cuius aspectu, ut Scriptura testatur, fugiet coelum et terra (Apoc. XX, 11): et existunt homines, qui nec, propter ignorantiam, ut non dicam, propter conscientiam, iudicio superventuro subiectos esse se iudicent, nec adventum Domini illustrationemque fulgoris eius, elementis ardentibus, et mundo pereunte, trepident (II Pet. III, 10).2 Quos ex illis fore timeo, de quibus praemonet Dominus: Multi enim dicent in illa die (homines scilicet de illa carnali arrogantia, qua homines seducebant, et non tam coram Deo, quam adhuc apud semetipsos iusti): Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus? Et tunc ego iurabo illis, et dicam: Non novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22, 23).3 Dicitur per prophetam David in persona Christi: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte tuo sancto? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam (Psal. XIV, 1, 2).4 Hoc est revera dicere: qui potest esse, et est sine peccato.5 Nam et ipse de se Dominus ait: Venit princeps mundi huius, et nihil in me invenit suum (Ioan. XIV, 30).6 Quid enim est diabolus? Haud dubium quin peccatum.7 Ab initio enim diabolus mendax est (I Ioan. III, 8; Ioan. VIII, 44): et contra Dominus meus est, qui loquitur veritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua (Psal. XIV. 3).8 Angelus magnus et fortis, Scriptura testante, clamat in coelo: Quis est dignus aperire librum, et solvere signa eius? Nec quisquam poterat, neque in coelo, neque in terra, neque sub terra aperire librum, neque perspicere eum (Apoc. V, 2, 3).9 Flet multum Ioannes et luget, quod ex universitate rationalium creaturarum nemo dignus repertus esset, qui aperiret librum, ut videret eum.10 Flentem Ioannem unus e senioribus consolatur et dicit: Noli flere, Ioannes; Ecce vicit Leo ex tribu Iuda, radix David, aperire librum et solvere signa eius (Apoc., V, 5).11 Quis, rogo, iste liber est, quem de manu viventis in saecula nullus fuit dignus accipere, nisi qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam (Psal. XIV, 2)? Parum est quia sine macula, parum quia agnus, nisi et occisus, nisi puritatem vitae passionis testimonio coronasset, habens septem cornua et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei (Apoc. V, 6): nec dubium, quin spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3).12 Quis ergo iste est liber? ut credo, iudicii.13 Pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium Filio dedit (Ioan. V, 22).
Orosius HOME

bnf17349.179

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik