monumenta.ch > Orosius > 14.
Orosius, De arbitrii libertate, 13. <<<     >>> 15.

Orosius, De arbitrii libertate, 14.

1 Sed dicis: Ego dixi hominem sine peccato, secundum hunc sensum: Peccator cum ingemuerit, tunc salvus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere: tamen sine peccato statim non erit.2 Dominus enim, cum intrasset domum Zachaei credentis, ait: Hodie salus domui huic facta est (Luc. XIX, 9).3 Numquid si unus credidit, statim universa domus familias sine peccato fuit, cui tunc utique maior domus credenti initium salutis intravit? Nam et David cum peccasset ingemuit.4 Et quamvis meruisset audire dimissum sibi esse delictum, multo tamen postea idipsum exsilio, et plurimo expiavit opprobrio: ut manifeste et poena in praesenti reddita et remissio in futurum reddenda videatur: et per hoc Deus multum misericordiae ingemiscenti donaverit peccatori, ut peccatum quod morte dignum erat, temporaria castigatione purgaret.5 Ananiae de Paulo dicitur, querelam de persecutione eius cum timore facienti: Ego monstrabo illi quanta patietur propter nomen meum (Act. IX, 16): ut cum Paulus ibi solveretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo, tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret.6 Ita fit quia misericordia et veritas praeeunt semper faciem Dei (Psal. LXXXVIII, 15), ut si in tempore ab ingemiscente voluntarium sacrificium, ut veritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia iudicio praeferatur.
Orosius HOME

bnf17349.179