monumenta.ch > Orosius > 13.
Orosius, De arbitrii libertate, 12. <<<     >>> 14.

Orosius, De arbitrii libertate, 13.

1 Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio, gloriaris et dicis: Peccator sum quia volo, pecco dum volo; cum autem rursum voluero, possum esse sine peccato.2 Quod dicis, pecco cum volo, verum est: quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti: rursus cum volo, non pecco, durum quidem ac difficile, nec per omnia subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est: at vero posse esse sine peccato, qui aliquando peccaverit, impossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: Remissa sunt tibi peccata tua.3 Quod suadeor credere: quia permittor audire.4 Possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione qua vivimus, non suscipio, non praesumo, non audio.5 Si enim David orat ad Dominum: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6): et secundum Apocalypsim Ioannis, iudicandi sunt mortui ex his, quae coram Deo peccaverunt, ex his quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua (Apoc. XX, 2).6 Cur meum circa me praesumo iudicium, si me scio etiam de ipso iudicandum? Aut si libri illi sacri numquam nisi in iudicio aperiendi, pariter vitae nostrae bona malaque suscipiunt, examen iudicii in pondere praebituri, quomodo sine examine in hac vita et ante mortem abolitos esse cognoscimus, quos non solum post mortem, verum etiam post resurrectionem legimus proferendos? Ego in potestate habui peccare: liberari a peccato in potestate non habeo.7 Precari meum est, absolvi non meum.8 Ubi vero peccato me dedi, servus factus sum accusatoris, reus iudicis.9 Possum propter assiduarum precum praemissa suffragia de bono iudice spem ferre: innocentem sine timore conscientiam ante promulgationem sententiae vindicare non possum.10 Dicit enim Apostolus: Nolite ante tempus quid iudicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).11 Alioquin si in potestate hominis est, ut liberum se ipse faciat a peccato suo: aut non est iudex Christus, aut frustra est.
Orosius HOME

bnf17349.178

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik