monumenta.ch > Orosius > 12.
Orosius, De arbitrii libertate, 11. <<< >>> 13.
Orosius, De arbitrii libertate, 12.
1 Sed mearum ista partium non sunt latius indagare: praesertim unde beatissimi patres, Augustinus et Hieronymus, plenissimam convictae haereseos probationem occidentalibus provinciis tradiderunt.2 Ad propositam supra redeam quaestionem, ad quam non fiducia suscitatus ingenii, sed iniuria motus accessi.3 Dicis, posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adiutorio.4 Tu dicis, potest homo: ego dico, potest Deus.5 Tres in camino pueros aestuans introrsum flamma non laesit (Dan. III).6 Quis eorum quod contra naturam factum est, potuit, utrumne ipsi, an quartus in medio eorum similis filio Dei? Leprosus exclamat: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2), possibilitate voluntatem manifestans, voluntatem possibilitate confirmans.7 Ipse est enim solus, cui cum velit, posse subsistit.8 Accesserunt ad eum caeci, ut illuminarentur, orantes: quibus ait Iesus: Creditis, quod possum hoc facere (Ibid., 28)? Dominus Christus summo praemio fidei dignum iudicat, si quis haec Filium Dei posse crediderit, et Britannicus noster, mox ut voluerit, se posse confidit? Fideli paralytico Dominus dicit: Constans esto, fili, dimissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 20): et nunc novus magister ministerque mensarum, remissionem peccatorum de sua magis ausus est possibilitate praesumere, nec de Domino exspectat audire? Scribae non intelligentes veritatem, murmurant et dicunt: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Marc. II, 7)? Et hic abolita esse iudicat, quae Deum nesciat dimisisse.
Orosius HOME
bnf17349.177
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik