monumenta.ch > Orosius > 11.
Orosius, De arbitrii libertate, 10. <<< >>> 12.
Orosius, De arbitrii libertate, 11.
1 Infelix, o homo, secundum veritatem sententiae Dei! Pater te attrahit, Filius tecum est, et Spiritus consolatur, et in hac tanta divinae maiestatis circumstantia audes dicere: « Gratia quidem Dei adiuvante, sed mea possibilitate sum quod sum? » Asseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: « Potest homo sine peccato esse cum Dei adiutorio: » quamquam in libro tuo, quem testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia, hoc modo conscripta sit, « posse hominem sine peccato esse, et facile Dei mandata custodire, si velit.2 » Nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei, non ideo negavi, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negavi.3 Quasi vero et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negavit: aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, approbavit.4 Quod si apud vos, non negasse, dixisse est: et tacuisse, clamasse est: frustra David postulat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3); frustra et ego me non dixisse in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, si alter audire potuit, quod meus sermo non dixit.5 Sed concedo, ut quod nequaquam dixeris, pro dicto accipiendum putes.6 Quid agimus ex eo quod invenientes ex sensu diversitatem sermonis, iuncturis discordibus non cohaerent, quod ipsa quoque pagina discrepantia in se verba non recipit? Scribis enim: « Posse hominem sine peccato esse: et facile Dei mandata custodire, si velit.7 » Et quemadmodum beatissimus pater Hieronymus de hac eadem sententia in epistola, quam ad Ctesiphontem scribit, exposuit.8 Novissime quasi ex gravissimo somno expergiscens adiicis, « Non sine adiutorio Dei? In hoc enim repugnat tibi ipsa veritas, et reclamat.9 Quid per fastidiosum tumorem, nauseantemque verecundiam non necessarium tibi in ore tuo adiutorium Dei detines, qui facilia tibi cuncta arbitraris? Summis labiis me honoras, cor autem tuum longe est a me (Isa. XXIX, 13).10 Non est opus duobus in operatione, quod uni facile est: frustraque se gratia divinitatis interserit, ubi fatetur se homo quod facile possit, si velit.11 Tu volenti facilia esse mandata dixisti: at ego etiam illud assero, quod et difficilia dicas compleri.12 Tamen quoquo modo per hominem posse promittas, dominum exprobras invidiae, qui adiuncto adiutorio suo tentet ascribere, quod solus per voluntatem homo potuisset implere.13 Aut tolle homini, si velit, et gratiae ascribe, quod possit: aut quia homini tribuis posse cum velit, remove simulatam gratiae palpatamque, nec cohaerentem participationem, et nudam ex abundantia cordis profitere blasphemiam.
Orosius HOME
bnf17349.176
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik