monumenta.ch > Orosius > 10.
Orosius, De arbitrii libertate, 9. <<< >>> 11.
Orosius, De arbitrii libertate, 10.
1 Itaque universos homines arbitror, vel qui excellenti fide et sapientia praediti sunt, vel qui se aliter habent, hoc, quod Deus omnia potest, venerari, credere, confiteri.2 Ideo enim generaliter ab universa creatura dicitur omnipotens, quia omnia potest.3 Et hoc, est Deus solus, qui ait: Haec apud homines impossibilia sunt (Luc. XVIII, 27).4 Atque alibi docet, dicens: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5).5 Potest ergo omnia in homine: qui utique potest omnia.6 Porro autem quid superbit terra et cinis, ut dicat, homo potest, cum Deus possit? Clamat Apostolus: Gratia eius sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10).7 Quid, incaute praesumptor aspicis, quia dixerit, mecum? Attende quia praemiserit, non ego.8 Quapropter in haec duo verba, non ego, et mecum, gratia Dei media est: cuius est vere et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13), et tamen voluntate hominis.9 Unde et ille confisus est, ut diceret, mecum: quia dixerat, non ego.10 In voluntate ergo hominis gratia divinae virtutis operatur, quae et hoc ipsum velle donavit.11 Ita conscientia hominis profitetur ut dicat, non ego: gratia Dei largitur, ut mecum, clamat Apostolus: Gratia Dei sum quod sum (I Cor. XV, 10).12 Meminerat enim Domini praedicantis: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Ioan. VI, 44).13 Et rursum alibi: Ego autem vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).14 Et in alio loco de Spiritu sancto sic ait: Expedit vobis, ut ego eam: nam si non abiero, non veniet Consolator ille ad vos. Si autem iero, mittam eum ad vos (Ioan. XVI, 7).
Orosius HOME
bnf17349.176