monumenta.ch > Orosius > 8.
Orosius, De arbitrii libertate, 7. <<< >>> 9.
Orosius, De arbitrii libertate, 8.
1 Sed ego calore veritatis impulsus, satis urgeor.2 Excedo professionis modum.3 Concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo, quam episcopus audiendo finxisse videatur, et nunc ad vicem mercedis quam haereticis praestitit exigendae, falsos in adiutorium sui testes quaerere: quippe cum mirari iam nemo debeat conquiri et existere falsos testes in Hierusalem a sacerdotibus atque senioribus; hoc sanguis Stephani clamat; hoc Dominicae crucis vexilla significant; hoc etiam nunc excitata per eos persecutio manifestat.4 Sed haec utrum ab episcopo temere credita, an malitiose ficta, an ignare subaudita videantur, Christo iudici discutienda commendo.5 Absit a me umquam, ut ego pauper, peccator, ignotus, episcopum et praecipue Hierosolymae, audeam ad episcopos provocare.6 Mea mihi apud eminentissimam Trinitatem omnipotentiae Dei, et apud universos servos eius catholicos, simplicitas et probatio, sat est.7 Testem invoco Deum super animam meam, beatissimi sacerdotes, scribentibus vobis haec eadem mecumque testantibus, nullam me in illo conventu vestro ore meo protulisse blasphemiam, neque huiuscemodi verba quae mihi ab episcopo Ioanne sunt obiecta dixisse: hoc est, « etiam cum Dei adiutorio non posse esse hominem sine peccato.8 » Satisfactum etiam contentioni opinionis ignarae a nobis ideo volo, ne forte a vobis quidem non auditum, a me tamen dictum putantes, testimonio laboretis ambiguo: vulgo autem rumorique propterea, ne dum episcopum mentiri posse non crederet, alia innocentem credulitate aestimaret peccare.9 Et inde quis ignoret auctores, vel in accusatione Susannae, vel in lapidatione Nabuthae?
Orosius HOME
bnf17349.174
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik