monumenta.ch > Orosius > 7.
Orosius, De arbitrii libertate, 6. <<<     >>> 8.

Orosius, De arbitrii libertate, 7.

1 Nunc autem post dies quadraginta et septem, cum primo Encaeniorum die, ut solitus eram quando aderam, ad obsequium Ioannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi.2 Ait enim mihi: « Quare ad me venis, homo, qui blasphemasti? » Volens, ne, credo, intelligi: Noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato (Isai., LXV, 5).3 At ego nihil mihi conscius, interrogavi: « Quando, aut quo audiente, aut cuiusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit ascribi? » Episcopus respondit: « Ego te audivi dixisse: quia nec cum Dei adiutorio possit esse homo sine peccato.4 » Ego quidem, beatissimi sacerdotes, sicut et vos testes estis, et universa fraternitas, et praeterea sancti viri, qui huic testimonio amore veritatis assistunt, statim testificatus sum, dicens: « Quia eiusmodi verbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, numquam de ore meo antea processisset: » quamquam hanc incontinentiam miserae falsitatis ruminare saepius crebra expositione, non tam me probasse, quam alium videar prodidisse.5 Concedo enim ut qualecumque dictum illud est, dixerim, quomodo Latinum expers Latinitatis Graecus audivit? Aut si audivit sacrilegum verbum, cur non statim coarguit blasphemantem, vel, ut levius ageret, quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit? Sed contrario, post plurimam magni temporis oblivionem, ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse iudicium promulgavit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritate suscipiens, praesertim Evangelica lectione instructus, Dominum nostrum Iesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum.6 Et alio mihi latere fratres mei assistebant: ex alio falsi fratres.7 Deinde in consessu codem, ex una mecum parte consederant Avitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres, et deinde probati et saeculo et Deo viri Passerius presbyter et Dominus ex Duce: qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conveniente episcopo Ioanne a corona vestra conrogati deductique convenerant.8 Medius quoque vobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse, quam vidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantus adversarios collegas auditoresque praeterierit, et inscias aures gnari auditoris intraverit.
Orosius HOME

bnf17349.173

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik