monumenta.ch > Orosius > 6.
Orosius, De arbitrii libertate, 5. <<< >>> 7.
Orosius, De arbitrii libertate, 6.
1 At quod ille diu disputans, et nostris, propter imperitiam ignoti nobis interpretis, quem saepissime viri primarii et religiosi, Posserius et Avitus presbyteri, et Dominus ex Duce, vel prave interpretantem, vel plura supprimentem, vel alia ex aliis suggerentem confutaverunt: nostris, ut dixi, actionibus vel interpolatis plerumque vel tacitis, episcopus Ioannes ait: « Si sine adiutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat.2 Nunc autem cum adiiciat, posse hominem esse sine peccato, non sine adiutorio Dei, vos quid dicitis? An forte vos Dei adiutorium denegatis? » Cui respondi ego: « Testibus et testificantibus etiam nunc nobis et supra memoratis viris, anathema ei, qui negat adiutorium Dei.3 Ego certe non nego: praecipue cum e contrario in haereticos confutarim.4 » Deinde cum intellecto iudice, et interprete prodito, clamaremus, « Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim, Latinis magis partibus notam, Latinis iudicibus disserendam, a se pene impudenter adiudicandum, » cum quidem nos accusatores non essemus, et unus, et suspectus ingererer, dici a pluribus necessarium fuit: « Non potest quisquam idem et haereticus esse et advocatus et iudex.5 » Multisque aliis actitatis, Ioannes episcopus novissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium, papam Romanum, fratres et epistolae mitterentur, universi quod ille decerneret secuturi; sed ut haereticus Pelagius imposito sibi catenus silentio conticesceret, et ut nostri ab insultatione convicti Ioannis confusique temperarent.6 Universi in hanc sententiam consensimus: gratiarum actione celebrata, pace facta, et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus.
Orosius HOME
bnf17349.172
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik