monumenta.ch > Orosius > 36. > 5.
Orosius, De arbitrii libertate, 4. <<<     >>> 6.

Orosius, De arbitrii libertate, 5.

1 Porro autem episcopus Ioannes nihil horum audiens, a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos, ipso iudice, fateremur.2 Responsum saepissime est ab universis: « Nos accusatores huius non sumus, sed quid fratres tui, patres nostri senserint et decreverint super hac haeresi, quam nunc laicus vulgo praedicat, intimamus: ne Ecclesiam tuam praesertim, ad cuius sinum convolavimus, te ignorante, conturbet.3 » At ille, cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicebat: « Quia ad Abraham dictum esset a Domino: Ambula coram me et esto sine macula (Gen. XVII, 1); et Zachariam et Elizabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6): » quod quidem ab Origene dictum, ab eo proferri compluribus nobis notum erat.4 Cui responsum per me est: « Nos filii Ecclesiae catholicae sumus.5 Non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut iudices super iudices.6 Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreverunt.7 Illis probantibus, nos obedire dignum est.8 Cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant? »
Orosius HOME

bnf17349.172