monumenta.ch > Orosius > 4.
Orosius, De arbitrii libertate, 3. <<<     >>> 5.

Orosius, De arbitrii libertate, 4.

1 Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis: « An haec quibus Augustinus episcopus respondisset se docuisse cognosceret.2 » Illico ille respondit: « Et quis est mihi Augustinus? « Cumque universi acclamarent: « blasphemantem in episcopum, ex cuius ore Dominus universae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conventu illo, verum ab omni Ecclesia pellendum; » episcopus Ioannes illico eum, hominem videlicet laicum, in consessu presbyterorum reum haereseos, manifeste in medio catholicorum sedere praecepit; et deinde ait: « Augustinus ego sum, » ut scilicet persona quasi praesentis assumpta, liberius ex auctoritate eius qui laedebatur ignosceret, et dolentium animos temperaret.3 Cui mox a nobis dictum est: « Si Augustini personam sumis, Augustini sententiam sequere.4 » Tunc idem episcopus nobis omnibus ait: « Haec quae leguntur, in alios dicta sunt, aut de Pelagio suggerendum putas? Si in ipsum autem Pelagium quid dicatis expromite.5 » Ego autem vobis annuentibus dixi: Pelagius mihi dixit, docere se, hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit.6 » Respondit Pelagius, audientibus vobis: « Hoc et dixisse me et dicere, negare non possum.7 » Ego illico prosecutus sum: « Hoc in Coelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat; hoc et beatus Hieronymus, cuius eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus, exspectat.8 Multi enim iam haeretici cum dogmatibus suis, ipso oppugnante, supplosi sunt, et in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit.9 Similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione confutat.10 Hoc est enim lubricum in Antichristo draconem tenere, ne possit effugere.
Orosius HOME

bnf17349.171

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik