monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 19 > 11 > 38 > 28 > 59 > 43 > 27 > 55 > 17 > 23 > 25 > 22 > 6 > 16 > 9 > 14 > 49 > 12 > 7 > 31 > 34 > 13 > 63 > 26 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 19 > 37 > 36 > 10 > 15 > 8 > 38
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXVII. Alia. <<<    

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXVIII. In Natale sancti Dionysii Areopagitae et episcopi sociorumque eius.

1 Exsultemus in ista
2 Fratres, solemnitate, gaudeat pariter
3 Oomnis Ecclesia,
4 Diem annuum colens.
5 Qua Dionysius, praesul magnificus
6 Cum Rustico, et Eleutherio
7 Suis sociis,
8 Martyrii corona splendidus
9 Coelum petiit.
10 Hic Athenis quondam philosophus, et
11 Areopagita dictus,
12 Inter suos exstitit primus.
13 Sed istius primatus apicem,
14 Cunctamque gloriam mundi
15 Sprevit sancti monitis Pauli;
16 A quo instructus atque baptismatis
17 Gratia lotus
18 Praesul et doctor plebi praeponitur
19 Atheniensi,
20 Quam lucifer velut quidam
21 Radiens omnibus exuit
22 Errorum tenebris.
23 Ac dogmatis sacri lumen
24 Nuntiat patriae, necnon
25 Et vicinis gentibus.
26 Posthaec instinctus amore
27 Divino, et a praesule apostolico
28 Visitat gentes procul habitantes
29 Et ferocia regna Galliae.
30 In quibus continuo praedicans,
31 Ac plurimos hominum
32 Convertens ad Dominum,
33 Postremo ab impiis capitur,
34 Et pro Christi nomine
35 Cum sociis plectitur.
36 O quam felix Parisiae civitas,
37 Qua tanti martyris sepulta
38 Noscuntur ossa corporis!
39 Sed non minus Radaspona beata
40 Quae nutu supero translata
41 Nunc ossa tenet eadem!
42 Ergo iam utrumque populum,
43 Necnon omnes adiuvamen
44 Tuum rite quaerentes,
45 Precibus commenda sedulis
46 Summo regi, venerande
47 Martyr, o Dionysi.
Notkerus Balbulus HOME

bsb71097.324 vad317.15v

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXVII. Alia. <<<    
monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 19 > 11 > 38 > 28 > 59 > 43 > 27 > 55 > 17 > 23 > 25 > 22 > 6 > 16 > 9 > 14 > 49 > 12 > 7 > 31 > 34 > 13 > 63 > 26 > 60 > 46 > 24 > 47 > 53 > 19 > 37 > 36 > 10 > 15 > 8 > 38