monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXV. De virginibus. <<<     >>> CAP XXXVII. Alia.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXVI. De sancta Trinitate.

1 Benedicta semper sancta
2 Sit Trinitas, deitas scilicet
3 Unica, coaequalis gloria,
4 Pater, Filius, Spiritus sanctus, tria sunt
5 Nomina, omnia eadem substantia.
6 Deus genitor, Deus genitus, in utroque
7 Sacer Spiritus, deitate socius.
8 Non tres tamen dii sunt.
9 Deus vere unus est. Sic Pater Dominus,
10 Filius, Spiritusque sanctus.
11 Proprietas in personis, unitas
12 Est et in essentia.
13 Maiestas par, et potestas, decus,
14 Honor aeque per omnia.
15 Sidera, maria, continens arva,
16 Simul et universa condita.
17 Quem tremunt impia tartara,
18 Colit quoque quem et abyssus infima.
19 Nunc omnis vox, atque lingua
20 Fateatur hunc laude debita.
21 Quem laudat sol, atque luna
22 Dignitas adorat angelica.
23 Et nos voce praecelsa nunc omnes
24 Iubilemus altithrono Domino
25 Laudes in excelsis.
26 Eia et eia omnes simul
27 Modulemur organica cantica
28 Dulce melodia.
29 O veneranda Trinitas!
30 O adoranda Unitas!
31 Per te sumus creati, vera
32 Aeternitas,
33 Perte sumus redempti,
34 Summa tu Charitas.
35 Populum cunctum tu protege, salva,
36 Libera, eripe et emunda.
37 Te adoramus, Omnipotens, tibi canimus,
38 Tibi laus et gloria.
Notkerus Balbulus HOME

bsb71097.324 vad317.15v

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXV. De virginibus. <<<     >>> CAP XXXVII. Alia.
monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36