monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 48 > 34
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXIII. De uno martyre. <<<     >>> CAP XXXV. De virginibus.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXIV. De uno confessore.

1 Rex regum, Deus noster colende,
2 Tu moderaris militiam Christianam,
3 Bellandi gnaros horribili
4 Praelio destinando.
5 Consules scios reipublicae,
6 Dando magistros tuis populis.
7 Nec enim falleris eligendi sapiens,
8 Quem cui subroges ministerio, Deus.
9 Ex quibus est sacer iste sacerdos,
10 Qui in pace degens Ecclesiae sanctae
11 Consiliatus est qualiter
12 Hostis irruptionem
13 Quae solet incautos depopulari,
14 Praemunivisset.
15 Iste haereticis invisus atque paganis
16 Necnon {0} rei omnium malorum,
17 Gaudet se Domini participatum tenere
18 Hostes eius perferens cum illo.
19 Tu nobis triticum
20 Dispensator optime
21 Doctrinae Domini impertire iugiter
22 Coelestem quatenus
23 Remeare patriam
24 Possimus abundantibus
25 Alimoniis,
26 O miles Dei praecelse.
Notkerus Balbulus HOME

bsb71097.324 vad317.15v

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXXIII. De uno martyre. <<<     >>> CAP XXXV. De virginibus.
monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 48 > 34